# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 582

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/582

Hic ab aliquot jam annis magnam pituitae viscidae copiam screatu ejecerat, haecque ejectio mirum demum copia increvit, & per duos fere menses, cum lenta febre, spirandi difficultate, viriumque jactura, nec non exquisito sub urinae emissione ardore, duraTum quidem aeger emulsionibus, jusculis medicatis & vit. decoctis demulcentibus, interpositis clementer alvum laxantibus, cum sanitate in gratiam rediit; exacto vero circiter anno, eidem malo denuo implicitus est. Alium igitur in consilium adscivit medicum, qui licet semper adfuisset anxia respiratio, tussim tamen non phthisicam, sed ex stomacho aestuante & hypochondriacum symptoma esse iudicavit, putavitque, cessatura omnia, si tempestivus prodiret haemorrhoidum fluxus. Variis demum incassum adhibitis, de vena secanda consilium dedit floridumque e pede extraxit sanguinem. Sed eodem adhuc die vesperi aegrum horror per universum corpus incessit, subsequente intenso aestu, nocte insomni, virium jactura gravi & perfecta accessit hectica, qua etiam e vita mense Martio discessit. Epicrisis. Qui ex parentibus phthisicis geniti sunt, iis per totam fere vitam semper debilis corporis constitutio, ut languescat ventriculi digestio, & ipsi in catarrhos, ex levi aeris vitio, lento cum calore, proni sint, quin facillime, nisi regimen circa nonnaturalium rerum usum exquisite observent, in phthisin & hecticam incidant. Hic aeger, Collega & amicus noster, valetudinariam diu duxit vitam & aliquoties circa aequinoctia phthisica tussi cum febre laboravit; DEl tamen auxilio, datorum a nobis remediorum ope, convaluit. Tandem vero se commisit Medico, qui perfectam morbi curationem brevi pollicitus est. Et quum a plethora & haemorrhoidum fluxu impedito omnia pathemata pullulare putaret, a venaesectione cepit initium, sed male haec cessit. Inde enim mox pessime SECr. I. CAB. XIII. De febribus lentis & hecticis. pessime habuit, & in phthisicam hecticamque incidit tussim lethalem, frustra omnibus datis remediis. Discant igitur, qui plethoram ubique crepant: in debili & hectico corpore nunquam utilem esse venaesectionem & salutarem, quia per continuum calorem sanguis jam consumtus & succi potius ingignendi sunt, quam subtrahendi. Sed plura in similibus casibus notavi delicta. Obversatur adhuc animo exemplum serenissimae personae, vix vigesimum aetatis annum egressae, quae a matre phthisica genita & ipsa phthisi periit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
