# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 583

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/583

Nimirum quum ex puerperio novissime superato admodum debilis, in curru aperto, incitato equorum cursu per aliquot horas vecta, aerem valde frigidum, vento agitatum, ad pectus admisisset, mox de catarrhis, tussi anhelosa, sicca, lassitudine corporis & sudore nocturno conquesta est. Medicus catarrhalem febrem esse autumans, pectoralia opposuit dulcia, indies vero haec symptomata & calor consumens vires, creverunt. Hinc quia menses nondum iterum prodierant, venam incidere suasit, quo longe debilior facta, & placide haud ita multo post ex hac vita decessit. Errant igitur medici vehementer, qui nullum discrimen faciunt inter mensium obstructionem, quae a copia sanguinis & infarctu viscerum est, ubi venaesectio juvat, & inter eam, quae ex sanguinis defectu venit, uti fit in phthisi & hectica, ubi utique sanguinem detrahere, qui ordinarie deficit in hecticis, nil aliud est, ac mortem promov ere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
