# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 586

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/586

vero datum elixirium nostrum balsamicum stomachale & pulveres praecipitantes cum duplicato arcano, tam salutari effectu, ut brevi post febris haec cum omnibus symptomatibus discederet & aegra cum valetudine in gratiam rediret. Epicrisis. Ortum duxit lenta haec febris ex primae regionis cruditatibus, quas ingenuit voracitas, post febres superatas solennis & usu spiritus salis adaucta. Licet enim aperitiva Moebii tinctura stomachi vitiis appetitum excitando & digestionem facilitando, egregie opituletur; ubi tamen ventriculus plus appetit, quam coquere potest, noxam potius affert, quam emolumentum. Recte igitur datum vomitorium, qua saburra acido-biliosa, morbi causa exturbata, sicque simul sublata symptomata cuncta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
