# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 589-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/589-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/589-2

OBSERVATIO. X. Iuvenis melancholico-cholericus, vigesimum annum egressus, compotationibus & ebrietati intemperantissime deditus, aliquoties haemoptysin passus fuerat, cum pectoris angu stia & quasi ebullientis sanguinis sensu circa praecordia, semper tamen liberatus tempestiva venaesectione, pediluviis & congruis temperantibus atque nitrosis. Accidit vero, ut vehementi ira aliquoties commoveretur, quam sequuta notabilis virium & appetitus prostratio, spirandi difficultas, somnus inquietus, sudor matutinus, tussis vehemens, cum copioso ad libram minimum quotidie screatu, pulsus celer, a meridie potissimum ad medium noctis, cum calore in plantis pedum & volis manuum, urina turbida rubra, interdum cum sedimento, interdum tenui, corpore simul contabescente. Sic per duos menses, varia Medicorum consilia expertus est & artiEcee 3 490 Secr. II. CAP. XIII. De febribus lentis & hectic is. artificia, ex pectoralibus, antifebrilibus & refrigerantibus, sed frustra. Tandem nostrum petiit consilium, vix tamen dubiam, rebus sic comparatis, salutis spem facere potuimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
