# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 59

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, VARTANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/59

spiratione succrescit, ex facili, vel unico saepe vomitorio, vel diaphoretico, ante accessionem dato, discutitur. Et illa pariter, quae iuvenile & viribus pollens corpus detinet, praesertim si bilis plus, quam humor tenax, acidus peccat, ut potissimum fit in epidemicis aestate grassantibus, nisi aegri vel medentis culpa ingravescat, ex facili medicationem idmittit. XVII. Neque etiam quartana anomala, quae typum non ser irregularis vat, incerto tempore redit, aut ex simplici in duplicem con etiam cedit, adeo est pertimescenda, uti quidem vulgo censent. Ipsum hoc enim indicio est, succos vitiosos non tam lentos & visceribus alte impactos, sed ad emotionem adhuc promtos esse, naturam quoque vegetam in amolienda quae morbum facit materia. Ne dicam, paroxysmos rite decurrentes, multum facere ad dissolvendos viscidos & discutiendos subsistentes humores, adenque quo crebrius recurrunt, eo citius causa febris cliditur, & natura ministrante, curatio paucis congruis perficitur. XIIX. Licet quartana solenniter nullam criticam servet exQuandoque cretionem, fit tamen quandoque, ut erumpentibus pustuexcretionibus solvitur. lis, maculis, ulcusculis & scabie per universum corpus diffusa, nec non prodeunte haemorrhoidum fluxu, feliciter solvatur. Vidi quoque in infantibus eam cum auspicato successu desiisse in variolas. Et de gravidis compertum habeo, quod quartanam non prius evaserint, quam superato partu, infante vero eadem affecto. XIX. Quin praesidio quandoque est haec febris & adversus Nonnunquam alio, adversus alios, praesertim chronicos morbos, remedio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
