Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 592
Unproofread scanNot analysed yet
deferbuit, nono utplurimum die, quo pustulae suppurari &maturescere incipiunt, ob impensum qui inde suscitatur ardorem atque dolorem, nova accenditur febris, cum pulsuum celeritate, aestu interno, siti, vigilia, inquietudine, quin delirio, quae undecimo die haud raro laborantes necat, praesertim si adultiores &confluentibus obsessi. Dein dolores arthritici, rhevmatici, podagra, chiragra, ischiatis, nec non erysipelas inprimis capitis, semper incipiunt cum insultu febrili, frigore &aestu, sub quo ad cutim &articulos agitur ex interaneis acris recrementitia materia, ibique acerbos suscitat dolores, qui novam cient febrem, eo graviorem, quo graviores ipsi. In dentium quoque gravi dolore, maximeque difficili infantum dentitione, jungitur, ob cruciatum, frequentissime febris symptomatice, quae periculi non expers, quin in teneris saepe epilepticae convulsiones sequuntur. Haemorrhoidibus porro coecis impensius dolentibus, saepe febris, cum horripilatione, vigilia &tremore partium complicatur. Neque minus glandulis induratis, tumentibus &dolentibus febrile symptoma accedere solet. Nullum etiam dubium, quin in pestilentia, si anthrax, seu carbunculus, qui tumor est ardens &acutissime dolens in musculosis partibus, febris accendatur majusque intentet periculum. §. III. In puerperis praeterea, tertio utplurimum a partu die, febris supervenit symptomatica, lactea dicta, cuius origo nulla alia, quam quod ob uterum, enixo partu, iterum contractum, magnus sanguinis ad mammas fit appulsus, quo corporibus glandulosis &fibris nerveis male affectis, dolor inducitur tensivus, febrilem insultum ciens. Si abscessus &apostemata fiunt in partibus, praesertim nervosis &glandulosis, in inguine bubones, aut in axillaribus &mammariis tumores apostematodes, complicantur febres, saepe gravissimae &cum dolore junctae. Idem accidit, quando pars exquisitioris sensus ambustionem graviorem &liorem patitur. Neque minus Sacr. II. Can. XIV. De fobribus sympiomaticis. 595 minus ex symptomaticis febribus sunt illae sic dictae vulnerariae, quae laesionibus ac vulneribus, manuum praesertim &pedum, nec non alarum nervosarum partium, pericranii potissimum &meningum, accedunt, quae etiam fiunt, quando tendines vel nervi, sub venaesectione improvide punguntur, vel aliis acutis instrumentis laeduntur, eodem modo ac evenire solet, si pleura peritonaeum, aut intestina sauciantur. Quin si vulnera &laesiones partium acutius sentientium, acribus &causticis medicamentis, injectis aut inspersis, tractantur, intenduntur non modo dolores, sed &haud raro febres ardentes &continuae ingignuntnr.