# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 593

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/593

Tanto certius autem tantoque majori cum periculo hoc accidit, quando nervosis partibus communicatur plane venenum, uti fit in morsu canis rabidi, nec non quando mercurius sublimatus, aut arseniDemum non praetereunda cum, carcinomatibus induntur. illa febris, supra omissa, quae vermibus & calculo accedit. Non enim adeo insolens in verminantibus febris, putrida dicenda merito, quae irregularis admodum, cum nausea, abdominis torminibus, urina limosa, alvo utplurimum laxa. Quae autem calculo jungitur, oritur a doloribus acutis, tum maxime, quando per uretheres nervosas molitur transitum. IV. Ita autem omnes hae symptomaticae & continuae febres sunt Sunt circomparatae, ut universam oeconomiam functionum, vitalium compescenda. inprimis & naturalium, pervertant, vires frangant multaque exitialia symptomata, deliria, convulsiones & epilepsias, inPlane omni tamen destituuntur utilitate, ducere possint. nec sicuti aliae febres, removendae & vincendae causae serviunt, multo minus sufficiunt. Hinc utique peritus Medicus eo dirigere debet in earum curatione medicationem, ut cito anomalos hos febriles motus compescat eorumque vehementiam ocyssime retundat. Longe facilius enim & melius hoc in symptomaticis hisce perfici potest febribus, quam quidem primaFfffriis, CHossm. Sst. T.IV.) 594 SECT. II. Cap. XIV. De febribus symptomaticis. riis; eo quod illae tantummodo a tensione & spastica strictura nervosarum partium, tanquam a causa immediata, proficiscuntur; hae vero a causa materiali, non cito transeunte, sed permanente, ortum ducunt. Curatio ipsa sic instituenda, ut causis amoliendis sit opposita.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
