# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 594

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/594
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/594

Quod si igitur a laesione, aut vulneratione partium nervosarum & tendinosarum, tam internarum, quam externarum, maximeque ipsius capitis, insultus accidit febrilis, nullum praesentius & securius auxilium, sanguinis missione, Vulnerariae enim & quidem in parte propinqua instituta. hae sic dictae febres oriuntur potissimum a sanguine effuso, in partibus sauciatis decumbente. Expedit vero, ut mature Post veid fiat, praesertim in iis, qui sanguine abundant nam sectam, discutientium, resolventium & diaphoreticorum usus longe efficacior, quam hac neglecta. Nos quae commendemus habemus potiones ex aqua scordii, cardui benedicti, chaerefolii, scabiosae, aceto destillato, aqua theriacali, lapidibus cancrorum, antimonio diaphoretico, mixtura simplici cum sirupo acetositatis citri, adjecto interdum pulvere lumbricorum terrestrium, interdum sanguine hirci. Meliu adhuc vinum bonae notae Rhenanum, cum succo cancrorum fluviatilium mixtum, addita lapidum cancrorum drachma & theriacae drachma dimidia. Sic enim conflatur potio, ad inflammationem & sphacelationem arcendam, virtutis praestantissimae. VI. Quando symptomatica febris ab atroci dolore, partium praesertim nervosarum & sensibilium, accidit; omnia quae sine noxa dolorem levant & sedant ex usu sunt id est, ea quae blanda virtute vaporosa anodyna pollent. Horum classem ducunt flores aquarum fragrantium, uti tiliae, primulae veris, acaciae, liliorum convallium, alborum, sambuci, rosarum, papaveSECT. II. CAP. XIV. De febribus symptomaticis. paveris rhoeados, poeoniae, nymphaeae, nec non blanda papaveracea, emulsio scilicet ex seminibus quatuor frigidis majoribus, cum semine & sirupo papaveris albi, & maxime omnium liquor noster anodynus mineralis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
