# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 597

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/597
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/597

Deinde quoque febres ex vermibus junctum plerumque habent alvi fluxum, quo foetida & cinerea recrementa secedunt, urina turbida cum limoso sedimento mingitur, in lentis autem & hecticis haec non praesto sunt Discerni tamen hae febres inter se debent ex causis antecedentibus, victu maxime, ex dulcibus, lacticiniis, aliis viscosis & fermentescentibus, optime vero si jam ante secesserunt lumbrici. In medicatione autem, si febris complicatur cum alvi fluxu, abstinendum ab anthelminticis, validioribus purgantibus, a mercurialibus, a sagapeno, asa foetida, tanaceto, quae alias specifica adversus vermes, sedutendum acidulis cum amaris mixtis. Acida enim non modo calori, sed & putredini verminosae egregie resistunt. Plerumque tamen vermes non excernuntur, si febris juncta, quia aestu febrili Ego etiam tali in casu dissolvuntur in putridum magma. cum fructu usus sum potu acidularum Selteranarum, corre ctarum prius spiritu vitrioli, instillatis mensurae triginta ipsius Quae pro diversa guttis, quo laxantem acquirunt virtutem. ratione aetatis & corporis, majori, vel minori dosi quoridie offerri possunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
