Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 598
Unproofread scanNot analysed yet
Missus tum, quia plethoricus erat, illico sanguis e brachii vena &data emullio ex amygdalis dulcibus &semine papaveris albi, cum aqua florum sambuci, tiliae &acaciae parata, quam tam solam, quam cum pulvere ex matre perlarum, lapidibus cancrorum &nitro sumsit. Oblata etiam mixtura diaphoretica &discutiens, cum diascordio Fracastorii. Et exterius vulnusculo partique dolenti impositum emplastrum nostrum discutiens &anodynum. Quibus per aliquot dies usurpatis, febris cum omnibus symptomatibus discessit. Epicrisis. Quotidiana testatur experientia, quam periculosae sint nervosarum partium laesiones &quam perniciosa invehant symptomata. Nulla autem alia horum omnium reddi potest ratio, quam quod universa nervorum compages, una tantum nervosa parte gravius laesa, consentiat, &motus inordinati vehementes in hac excitati, per totum nervorum systema facile propagentur, uti fusius deduxi in tomo III. Med. ration. systemat. Sect. I. cap. V. pag. 175. sqq. Discimus vero etiam ex hac observatione, morborum causas, non tantum in materiae nocentis quantitate, aut qualitate, consistere, verum saepius etiam motu vitioso &inordinato niti. Atque adeo perperam agunt Medici, qui in ejusmodi morbis ad humorum correctionem, aut evacuationem, animum &medicationem dirigunt. Praecipuum potius tum in curando sibi vindicant locum, quae motibus hisce turbulentis complacandis serviunt, quorum in numero cum reliquis anodynis sunt potissimum opiata correcta, quae alias minus quadrant, ubi perniciosa quantitas sola, vel qualitati nox ae nupta, in caula est.