Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 599
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vere initiante conqueri coepit de virium languore, capitis dolore, inappetentia, somni defectu, calore febrili, modo vesperi, modo noctu, post levem horripilationem, ipsum infestante, subsequente mane sudore largo, admodum debilitante, cum majori respirationis difficultate &dolore in loco veteris circa mammillam vulneris. Medicum igitur in consilium vocavit qui mixturis discutientibus &diaphoreticis, emulsionibus demulcentibus &refrigerantibus, pulveribus quoque temperantibus cum succo citri, febrem oppugnavit, interpositis subinde laxantibus blandis mannatis &rhabarbarinis &data pro potu ptisana. Sed frustra. Licet enim &capitis dolor evanesceret, sudores matutini &febris vehementia tantisper minuerentur, respiratio quoque liberior redderetur &appetitus melior, insultus tamen febrilis perstitit semper, post mediam noctem accedens &sudore discedens, relicto miro corporis languore &debilitate, ut lecto etiam affigeretur. Hinc Medicus, dissolutioris aegri vitae rationis non ignarus, forsan occultatam causam subesse suspicari Confessus igitur tandem coepit &in eam serio inquirere. est aeger, in inguine dextro, durum quid protuberare, sed levem admodum ex eo se sentire dolorem, &credere, esse forsan ejusmodi tumorem, quem dicunt eine Wachs-Beule. Erat autem venereus bubo, qui impositis emollientibus, maturuit, &apertus magnam fudit puris copiam, quo evacuato, febris sensim magis magisque remisit, omniaque symptomata discesserunt, donec aeger, traducto intra tres hebdomades ad consolidationem abscessu, penitus ad sanitatem rediret. Epicrisis. 600 SECT. II. CAP. XIV. De febribus symptomaticis. Epicrisis.