Latin
VARTANA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 61
Unproofread scanNot analysed yet
deramen. Refractaria enim admodum est haec febris, pristinamque sedem, data levi occasione, ex facili repetit. Sane qui superata ipsa gulae indulgent corpusque extenuatum largo, tanto magis infalubri cibo, farcire nituntur, promtissime recidivam, ex congesta denuo cruditatum saburra, incurrunt. Idem experiuntur, qui saluberrimam illam per cutis spiracula excretionem pensi habent &corpus aeri frigidiori &humidiori incautius committunt, vel frigidum potum ingerunt. Neque minus ex facili iterato prehendit eos, qui affectuum intemperantia iactantur, ac inprimis impensiori tristitiae diutius indulgent. Et, quod tamen rarius est, repulsa praepostere, quae ad habitum corporis cum salute acta fuerat, &per scabiem, pustulas, ulcera &purpuram expulsa, materia, illico impetit denuo, qui sedatus fuerat inde febris impetus.