Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 62
Unproofread scanNot analysed yet
Vt sanguinis per abdominis viscera, praesertim ad quae vena portae excurrit, progressus liber praestetur congestio vero, infarctus &obstructio expediatur, vel minimum maior impediatur. III. Vt spastica vehementior in genere nervoso constrictio, ceu acerbiorum symptomatum causa, leniatur. Et IV. ut deiectum viscerum, stomachi nervosarumque partium robur restituatur, sicque tum ulterior accessio, tum recidiva, praescindatur. Primae igitur indicationi exsequendae serviunt ea remedia omnia, quae acidum obtundendi, lentos succos incidendi, acres contemperandi, &primam maxime regionem exSplendent autem hac virtute purgandi facultate pollent. alcalina pharmaca, uti sunt salia plantarum per incinerationem parata, sal potissimum absynthii &cardui benedicti. Commendanda etiam salia neutra, maxime sal ammoniacum depuratum, terra foliata tartari, sal digestivum Sylvii. Quibus ad biliosam acrimoniam infringendam, addenda absorbentia teneriora, cancrorum lapides, conchae, vel cornu cervi sine igne paratum. Et si praeterea educendi scopus, salia fontium med catorum, Egranum, Ebshamense, Sedlicense, aucta dosi, aut ipsa etiam aqua Sedlicensis, per alvum crassiores, tartarea vero, per urinarias vias subtiliores salino sulphureas sordes, efficaciter evehunt. Habet etiam purgantem facultatem in quartanariis magnesia alba, quae acidum primarum viarum imbibendo, transit in salamarum, sali cathartico Ebshamensi simile. III. Ad obtinendum secundae indicationis scopum, egregio faciunt amara, quae balsamico suo fixiori sulphure bilis balsamum restituunt, acidos simul ponticosque humores obtundunt &lenem quandam spirituascentiam succis conciliant. Talia sunt extracta amara, fumariae, absynthii, cardui benedicti, gentianae rubrae, trifolii fibrini, centaurii minoris, essentia, vel extractum rhabarbari, nec non pilulae balsamicae, secundum exemplar Beccheri confectae, ex aloè bene depurata, extractis amaris &gummatibus resinosis balsamicis temperatis, quae praeter facultatem alvum laxantem, etiam attenuantem lentos &spissos succos obtinent, praesertim si earum usus interponatur supra laudatis salibus. Pertinet huc quoque conveniens cum debito regimine thermarum &acidularum usus. Sin vero inveterata nimis obstru& mineractio viscerum, praesertim pancreatis, quod in quartana relibus.