# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/64

VI. Peculiaris etiam virtutis adversus quartanam habentur emplastra carpis manuum applicata, quae inter famigeratissimum est a Strobelbergero dictum. Concinnari autem possunt ex iis, quae tam aromatico balsamico, quam irritante principio, motum & stimulum fibris addunt, ut materiam altius partibus nervosis impactam haerentem excutiant, & promtius die vacuo sanguis circumagatur. VII. Praeter ea vero quae hactenus adduxi quartanae praesidia, non possum, quin bina subiungam adhuc remedia, quae miram efficaciam mihi olim in Westphalia praestiterunt, propter quam etiam eadem iam dissertationi de felici quartanae curatione, inserui. Primum est infusum vinosum, omnibus curatoriis indicationibus satisfaciens, de quo matutino tempore quotidie liberalis haustus sumendus. Recipe fibrarum hellebori nigri, polypodii querni, foliorum sennae sine stipitibus singulorum unciam, herbae absynthii, centaurii minoris, cardui benedicti, trifolii fibrini, ana manipulum dimidium, rasurae ligni colubrini, corticis chinae, aurantiorum recentium ana drachmas tres, limaturae martis unciam semis, tartari tartarisati tantundem. Conc cont. irrorentur drachmis duabus spiritus salis ammoniaci urinosi, misceantur & duabus vini mensuris infundantur. IIX. Alterum hic est pulvis: Recipe corticis chinae drachmas tres, reguli antimonii medicinalis drachmas duas, mercurii dulcis, (qui non terendus cum pulvere propter salia, sed cuspide tantum cultelli miscendus) croci martis tenuissimi, arcani duplicati, singulorum drachmam, olei menthae guttas quatuor. M. f.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
