Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 65
Unproofread scanNot analysed yet
pulvis, cuius drachma dimidia, aut una, cum rob sambuci &iulepo rosarum in electuarii formam redacta, mane &vesperi poterit assumi. Et certe egregii usus est hic pulvis in quartana, quae altas in viscerum penetralibus egit radices, requirit tamen corpus paullo robustius, cum exacto in diaeta &vitae ratione regimine. Licet etiam molestam quandoque lenem moverit salivationem; ex voto tamen cessit febrisque rebellis fuit expugnata. Ceterum plura de speciali huic febri medendi methodo, infra observatione X. nec non capite IV. de febribus epidemicis, afferemus.