# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 65

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/65

pulvis, cuius drachma dimidia, aut una, cum rob sambuci & iulepo rosarum in electuarii formam redacta, mane & vesperi poterit assumi. Et certe egregii usus est hic pulvis in quartana, quae altas in viscerum penetralibus egit radices, requirit tamen corpus paullo robustius, cum exacto in diaeta & vitae ratione regimine. Licet etiam molestam quandoque lenem moverit salivationem; ex voto tamen cessit febrisque rebellis fuit expugnata. Ceterum plura de speciali huic febri medendi methodo, infra observatione X. nec non capite IV. de febribus epidemicis, afferemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
