Latin
OBSERVATIONES ET CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 66
Unproofread scanNot analysed yet
Ego certe plures novi, qui solo usu elixirii temperati balsamici, quod cum aqueo lixivio ex amaris extractis &rhabarbaro, adjecto vino Hungarico, paAlii solo oleo tartari ratum, eandem feliciter evaserunt. per deliquium, frequentius cum potu assumto &hausto ante paroxysmum vino veteri Rhenano, cum, vel sine amaris, subjuncto postea vehementiori corporis motu, ab eadem sunt liberati. Nonnulli balneorum aquae dulcis usu quotidiano, instituta simul ante accessionem corporis ad sudorem usque exercitatione, curati sunt. IV. Semper tamen longe facilius atque felicius quartanae curatio succedit, si caelum eidem velificatur, &aër purior, subtilior &rarefactus est, uti tempore verno, aestivo sereno. Tum quippe veteres viscerum obstructiones promtius expediuntur lentorque succorum liquatur, &perspiratione aequabili atque constanti, acres per apertos cutis poros sordes difflantur. Quin novi quosdam, qui non prius convaluerunt, quam mutato coelo &in locum salubriorem secessu, vel alio vitae victusque genere instituto. Potissimum in quartana febre, sicut omnibus longis morbis, ut potus mutetur ex usu est, &decoctum ex radice sarsaparillae, cichorei, herba cardui benedicti, passulis minoribus &semine foeniculi, tam loco cerevisiae frigidum, quam loco infusi theê calidum bibatur, declinante paroxysmo. Conducibiles quoque sunt pro potu temperatae acidulae, uti Selteranae, quippe quae cum dimidia, aut tertia vini parte potae, in diluendis crassis &evehendis per urinarios ductus impuris succis, effectum praestant saluberrimum. Studiose etiam providendum, ut per cutis poros acres Noc uon persubtiles sordes perpetuo eliminentur. Perficiendum hoc tam spirationis ante, quam post paroxysmum, &obtinendum, non per po- successum ante tentia su lorifera, sed ea, quae solidorum tonum intendendo, progressum sanguinis accelerant sicque sudorem eliciunt.