Latin
OBSERVATIONES ET CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quum etiam gravidae tantum non omnes sint iplethoricae, venaesectionem, si quartana corripiuntur, utiliter non modo ferunt, sed &poscunt, ne intenso per spasmos febriles sanguinis motu, uterus ad praematuram exclusionem sollicitetur. Consideranda igitur morbi tempora, ipsa corpora, vires &fluidorum ac solidorum dispositio, ne perperam instituta sanguinis subtractione, sanatio difficilior fiat &spasmi febriles accessionis tempore increscant, uti pluribus in dissertatione, observationes clinicae circa curationem quartanae, inscripta, monui. Notabile autem est, quod sanguis e quartanariorum vena emissus conspicuum exhibeat vitium ac flavescente lenta pituita in superficie obductus compareat, cuiusmodi crustam albam pituitosam in venis etiam quartana defunctorum se invenisse testatur Schenckius. IX. Vomitoriorum usus in quartana pariter cum distinctione admittendus. Quando enim crudorum ac viscidorum succorum colluvies primis, ex nimia ingluvie, est in viis ac ad vomendum proclivitas; expedit omnino, ut brevissima via per emeticum exturbetur, antequam sanguinem subeat &systema nervosum afficiat. Consultius tamen est, ut nonnisi adhibeantur, quam si viscera salva, ventriculus non adeo tener, genus nervosum non nimis sentiens &debile, ac pulmones nulla labe infecti. Praeferenda etiam tutiora &appropriata. Ex illis palmam fert radix ipecuanhae, quae praeter vomirum moventem, aromaticam &balsamicam habet facultatem. Et inter haec antimonialibus anteponenda venerea vitriolum maxime cyprium, vel album, eo quod tam biliosos &glandulosos ductus simul constringendo, ulteriori affluxui materiae febrilis aditum praecludunt, quam etiam fibras adducendo, &stimulando, ut firmius impacta nervosis partibus materia excutiatur, faciunt. Vtraque vero sociata, in temperamentum quasi rediguntur, ut medicina emergat, tum ad stomachum deplendum, tum febrem expugnandam, apprime utilis.