Latin
OBSERVATIONES ET CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 70
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIII. Si alvus in hac febre pertinacius clausa atque constricta, expedit eandem potius clysteribus, quam internis pharmacis solicitare. Optima horum enematum ingredientia sunt, quae praeter vim emollientem, paregoricam &spasmos sedantem obtinent, ut summitates millefolii, flores chamomillae vulgaris, sambuci, tiliae, semen cumini, brodium carnis vitulinae, vitellus ovi, cum pauxillo salis gemmae. Opportune etiam quandoque iisdem specifica quaedam antifebrilia, amara, nervina &roborantia commiscentur. Inter Gallos enim ab aliquot jam annis mos increbuit, intermittentes curandi per decoctum chinae chinae, crebrius per anum injectum. Idem tamen etiam cum aliis succedit antifebrilibus, ut carduo benedicto, centaurio minori, radice gentianae, nec non herba majoranae, rorismarini, abrotani &salviae. Et certe apprime haec methodus ex usu est in infantibus &qui ventriculum minus firmum &facile nauseantem obtinent, hac tantum servata cautione, ut alvus prius emolliente &salino solvatur clystere, quam nervinus &roborans iniiciatur. XIV. Capitis dolores saevi, qui hisce febribus in provectioris praesertim aetatis personis, junguntur, aegre levantur. Potissimum lenimen sperandum ab iis, quae alvum liberiorem reddunt, nec non a pediluviis, quae sanguinis impetum a capite ad inferiora trahunt. Inter externa vero acetum rosaceum, item rutaceum, cum sale &nitro mixtum, pani inditum &applicatum, optimum affert solatium. XV. Quo demum pacto, ne quartana, uti frequenter fieri assolet, recurrat, sit praecavendum, egregium sane C isi est consilium, lib. III. cap. XVI. sic habens: si febris quievit, diu meminisse igitiz minisse eius dici convenit, eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem. Facile enim revertitur nisi a sano aliquandiu timetur. Hinc, paroxysmi inprimis die, vitare oportet ventos boreales, aërem compressum frigido humidum, qualis esse solet in humilioribus, paludosis &subterraneis locis, &perspirationis successus custodiendus.