Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 72
Unproofread scanNot analysed yet
Meum hinc rogatum consilium &quaesitum: an venaesectioni, quam reformidarat primus Medicus, locus? Ego vero expensis circumstantiis, eandem oppido necessariam judicavi. Administrata igitur fuit sequenti post febrem die &sanguis impetuose exsiliit. Tum mixturae calefacienti nimis substituti pulveres temperantes nitrosi, cum emulsione analeptica. Inde sequens paroxysmus mitior factus, &usurpatis per aliquot adhuc dies iisdem, demum electuario nostro, parce, sed iterato exhibito, penitus abacta fuit febris, salvis &matre, &foetu. Epicrisis. Sicuti tempestiva sanguinis missio gravidis, quae ordinario plethoricae, ad praecavendum abortum pernecessaria; ita multo magis ex usu est, quando motu febrili calido, vel medicamento exaestuante, sanguis in vehementem orgasmum, sive motum intestinum expansivum, conjicitur. Feliciter igitur in hac febriente non potuit non succedere febris curatio, posteaquam sanguis subtractus, calida rejecta &surroCorticem autem gata quae aestum sanguinis restinguunt. chinae gravidis etiam non nocere sed circumspecte datum insigniter prodesse, tum hoc, tum aliis multis in comperto est exemplis. OBSERVATIO II. Quinquagenarius obesus, vini ac cerevisiae potator, hinc cachecticus, autumno quartana corripiebatur epidemica eademque per mensem detinebatur, pedibus simul tumidis, alvo adstricta, cum sopore ac torpore in paroxysmo. Frustra datis multis, chinae cortex tandem in usum vocatus in decocto. Quo per hebdomadem usurpato, febris siluit, sed tumor dextri pedis cum dolore obortus, &enatum, initio superficiarium, postea profundius ulcus, supra malleolum. Discussus tamen ligaturis &externis constringentibus aquosis tumor, ulcus quoque consolidatum.