Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 74
Unproofread scanNot analysed yet
Fixiorem enim &lentam reddidit febris materiam, simulque primas vias acidorum &ponticorum succorum copia opplevit. Et hinc etiam ratio subsequentium incommodorum petenda. II. Ex vero scribit Willisius de sebb. quartanarios promtos esse ad salivationem, ex levi etiam mercurialium dosi, &quartanam etiam saepe salivatione solvi. Vtrumque confirmatur hoc casu. Ratio vero cur tam facilis sit in quartana, ac uti ego observavi in tertiana etiam, salivatio, haec mihi videtur, quod, qui eadem decumbunt primam regionem, salsis, acidis partim, partim biliosis acribus succis, gerunt obsessam, a quorum salsedine mercurialium vis mire intenditur. Neque tamen reticendum, enormis in nostro aegro salivationis causam potissimum fuisse, quod mercurius dulcis cum coralliis in calcem ustis &sale absynthii intensius tritus fuerit atque commixtus. Inter omnis enim generis salia, fixa potissimum acalina, cum mercurialibus pessime miscentur, &validiori tritu, drasticam, humores salivales &lymphaticos fortiter commoventem facultatem, acquirunt. Memini etiam paratum a medico in contumaaci quartana decoctum, ex cortice chinae, sale tartari, terra folita tartari, mercurio dulci &aqua communi, vix coërcibilem concitasse salivationem. Idem contigisse novi in quartana ab oblato mercurio dulci cum specifico Mynsichti. Hinc auctor sum, ut, qui tuto uti velit mercurialibus, eadem nunquam triturando exactius misceat cum salibus, vel salia prorsus omittat.