Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Quum anno CIƆIƆCCXIX, ob siccum &calidum per integros fere quinque menses regnantem aërem, heic grassarentur febres varii generis, quartana etiam correpta fuit juvencula sanguinea mollioris &laxioris carnis. Post quartum paroxysmum Chirurgus per sectam in brachio venam largiter sanguinea, subtraxit &die post pilulas dedit valide purgantes, quibus intra nycthymeron vigesies dejectum. Perstitit hic alvi fluxus per aliquot dies cum torminibus, licet non tam numerosis sedibus, ac demum sanguis plane cum muco secessit. Febris autem inde mitior facta &postea plane discussa. Cruentum etiam alvi profluvium potibus demulcentibus ex floribus chamomillae, sambuci cum lacte, item pulvere antidysenterico Klapperbeinii, ex bolo Armena &cortice chaccarillae composito, feliciter sublatum. Epicrisis. Frequentes hoc anno erant &dysenteriae, &varii generis febres, ex una eademque causa, impuris nempe, excrementitiis, acribus, biliosis sordibus in corpore genitis perspiratione suppressa retentis atque in primis viis &duodeno potissimum collectis, quae postea transmissae Digi sae ad sanguinem vel per intestina, vel per habitum corporis motu febrili, critice quasi expulsae fuerunt.