# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 77

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/77

Secta igitur in febriente hac vena, perspiratio fuit imminuta, per drasticum purgans autem impetus humorum ad intestina proritatus, factaque ibi majori acris biliosae materiae excretione, febrilis spasmus, ab hac suscitari solitus, cessavit. Nam sub eadem epidemica febrium affectione observavimus, dysenteriam praepostere cohibitam, febres curatu admodum difficiles induxisse. OBSERVATIO. VI. Sub principio autumni, quo frequens erat quartana invasit etiam solitis pathematibus plebejum juvenem, pos copiose ingestum potum corporisque refrigerationem statim ab ira. Superato quinto paroxysmo, tria tartari emetici & quindecim tartari vitriolati grana, sex ante accessionem horis data, quibus cum magna praecordiorum anxietate pituitosum liquamen cum bile evomuit. Ex eo in quotidianam quae typum non servabat conversa est febris. Oblati igitur pulveres absorbentes, salini, nitrosi & cinnabarini. Inde febris brevior & mitior, alvus fluxa & sudor declinante impetu largus. Elapsis aliquot hebdomadibus, debito tempore acdosi usurpatum electuarium febrifugum & febris successive abacta. Sed quum liberatus obvia quaevis ingereret, corpus a frigore non defenderet, rediit febris, quae tamen post aliquot paroxysmos, balsamo vitae ad XXX. guttas, in duabus aquae menthae unciis, tam ante, quam post paroBreves autem & hae exysmum, sumto, iterum discussa. rant induciae. Reconvalescens quippe appetitui liberalius indulsit, nec a frigore sibi cavit, ideoque in eundem recidit morbum. Dedi hinc consilium, ut grana XV. piperis albi leniter contusi, cum aliquot cochlearibus spiritus vini, quatuor ante paroxysmum horis ingereret & in lecto sudaret. Quo demum quater usurpato, factum, ut febris penitus discederet. Epicrisis. I. Febres, praesertim quartanae, in nullis frequentius recidivant, quam in plebejis. Hi enim neque diaeteticis legibus obtemperare, neque ex praescripto Medici vivere suescunt. Vnde plerumque tam ob cohibitam perspirationem, quam ingestos multos & graves cibos, promte iterum fomes colligitur febrilis. Ne igitur in morbum erumpat, vel emeticis superius, vel salinis detersivis & balsamicis laxantibus inferius, educendus, vel etiam medicamento digerente stomachico praescindendus, cuius generis maxime est piper, in plebejis summopere proficuum. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
