# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 81

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/81

Sed deficiente, ob nauseam ciborum, alimonia, sebrisque, quae in continuam quasi concedebat, diuturnitatem, vires demum penitus exhaustae & mors sequuta, ita quidem, ut bini penultimi paroxysmi, intenso ac diuturno horrore, rigore anxietate, aphelosa spiratione mentis emotione corporisque jactatione, per quatuor vel quinque horas, cum pulsu admodum contracto & debili, insisterent, succedente postea calore & pulsus in celeriorem mutatione, ultimus autem eadem quidem impeteret vehementia, sed nullus plane sequeretur aestus, & aeger in ipso rigore atque frigore interiret. Epicrisis. Quartana febris, Hippocratis & Celsi effato, per se quidem secura est & neminem facile jugulat, immo, si rite decurrit, ad longaevitatem ducit. Sed visceribus inflammatis, aut labe affectis, recte monente Galeno in lib. III. epid. enecat quamplurimos, sive ob aquam intercutem, sive omnimodam cibi abstinentiam In pessimis enim est plenaria ejusmodi ciborum aversatio, & ego quidem putrescens tum quodDumque nihil alimenti assumidam viscus esse observavi. tur, corpori viribusque subtrahitur pabulum, ut illud emacietur & hae elanguescant penitus. Tanto magis id accidit senibus & febre jam diu attritis. Dein senibus longae ejusmodi febres, ex animi affectu ortae, admodum sunt infestae, & licet vires primum non adeo languidae, cautissime tamen tractandae, quum commissos in diaeta, aut medicatione, vel leves errores, decrepiti graviter, haud raro capite plane, luant. Qui vero intermittentibus decedunt, sub vehe entia febrilium spasmorum, qui fluida ad caput & interna vitalia organa urgent, ibique succos penitus consistere faciunt, pereunt, id quod non modo in quartanis, sed & quotidianis, si continuae factae, animadvertitur. OUSERVATIO. IX. Quartana Juvenis, literarum perquam sub vita sedentaria studiosus, simplex priSeptembri mense, aëre pluvioso vespertino, iter suscipiebat mum, posteae adeo in diversorio bene prandebat vinunique austerum, non duplex, debonae (Hoss. Syst. T. IV. bonae notae largiter bibebat. Vesperi domum rediens, paroxysmo afficiebatur febrili, cum artuum languore, qui quarto die gravior & cum majori praecordiorum anxietate redibat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
