Latin
OBSERVATIO. X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 85
Unproofread scanNot analysed yet
Discussa sic febre, ad recidivam declinandam, octiduo semel deglutitae pilulae balsamicae, vel a robustioribus efficaciores, ex gummi ammoniaci, extracti hellebori nigri, croci, mercurii dulcis, cinnabaris ana drachma, trochiscorum alhandal drachma dimidia, triginta granorum pondere sumtae. Vsurpatum praeterea quotidie elixir stomachale &injunctum exactum in vita victuque moderamen. Nunquam fere sic rediit febris. Si vero forsan id factum, vecte opus fuit. Ideoque agressus eam sum emetico, ex radice hypecuanhae, vitriolo cyprio &croco, ac subjungendo statim electuarii usum, penitus expugnavi. Qua etiam ratione, me multoties quartanam epidemicam &ex ingluvie ortam, in plebejis potissimum, prima in herba jugulasse, testor. Epicrisis. Methodo hac frequentius summo cum fructu quidem usus sum, nihilominus illud adjiciendum in gratiam eorum, qui praxin cum judicio &fufficiente ratione exercere nituntur putavi, ut non talem methodum in ullo morbo universalem medendi dari autument, quae perpetua sit &in omnibus casibus &circumstantiis promiscue applicari possit. Illud enim satis serio inculcare soleo meis auditoribus, nec remedia adversus morbum, certae semper efficaciae, nec unam eademque medendi dari methodum, sed individualem &specialissimam, ex solicita historiae morbi &maxime corporis aegrotantis &morbificae causae exploratione, praevia sufficienti meditatione &deliberatione, inveniendam esse, quae in eo consistit, ut non modo remedia, quibus utendum sit, cognoscantur, sed &quo ordine, qua dosi, quo tempore &quamdiu cum iis continuandum, exquisita ratione &experientia, qua optime vires &remediorum virtutes perspiciendae &addiscendae, iudicetur