# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 90

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/90

Quae vero vaga, populares habet circuitus & succorum tantum vitio debetur, facilius sanationem recipit. §. XVI. Minus dein periculosa est, quae plenariam paroxysmi habet intermissionem. Sed quae ad continuae indolem inclinat, & soluta febre, languor tamen virium, cum pulsuum debilitate & frequentia persistit, corpusque sudore diffluit, ita, si ad aliquot menses producitur, vires enervat, ut aeger haud raro succumbat. XVII. Quae etiam ex intermittentibus, praesertim quartana, succrescit, rebellis & periculi plena est, prisco jam Celsi lib. III. c. XV. testimonio: quartana, inquientis, neminem jugulat, sed si ex ea facta quotidiana, in malis aeger est. Magnum enim viscerum vitium subesse indicat & continuae plerumque est propinqua. XIIX. Quando incipiente accessione biliosi & pituitosi vomitus, vel secessus, eveniunt, bonum, nisi forsan ex febris diuSudor quoturnitate vires jam nimium fuerint exhaustae. que declinante paroxysmo placide erumpens & urina post febrem copiosior cum sedimento secedens vehementiam insultus minuunt febrisque felicem solutionem nunciant. XIX. Contra ea, ubi excretio nulla, febris etiam per longum nimis tempus detinet, viscera demum labem contrahunt & cachexiae, febres lentae & hecticae, tabes, in dispositis etiam phthises, succedunt. Idem perquam facile evenit, quando adstringentia & specifica febrifuga praepostere adhibentur. Et si calidioribus sudoriferis & essentiis alexipharmacis spirituosis acria ex prima regione recrementa in sanguinem aguntur, expeditus in continuam, cum sudore perpetuo & virium jactura, est transitus. §. XXI. Qui autem hac febre demum decedunt, in his frigus Mertis signa longe intensius ac magis diuturnum, cum rigore, virium prostratione mentisque turbatione. Hoc plerumque bis adhuc excipit calor, sub tertio autem insultu, pulsuum ictus debiles manent & inaequales, ipsumque frigus in rigorem transit emortualem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
