Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 93
Unproofread scanNot analysed yet
Specialis autem medendi cum hisce praesidiis methoMethodus dus, pro temperamentorum, aetatum, anni temporum ratiomedendi. ne, corporum constitutione, dispositione primarum viarum, sexu morbique causa, instituenda, &singulis his, tam dosis remediorum, quam sumendi ratio accommodanda. In genere tamen tenendum: horis a paroxysmo vacuis pulveres salinos cum incidentibus esse exhibendos, tertio vel quarto die ventrem solvendum pilulis, ita tamen, ut operatio earum accedente paroxysmo, jam sit absoluta, declinante paroxysmo erupturum sudorem quiete &calido potu esse promovendum, ac demum subjungenda roborantia, amara, martialia &antifebrilia. De quo tamen plura in cautelis &morborum enarrationibus.