# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 93

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, INDICATIONES CVRATORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/93

Specialis autem medendi cum hisce praesidiis methoMethodus dus, pro temperamentorum, aetatum, anni temporum ratiomedendi. ne, corporum constitutione, dispositione primarum viarum, sexu morbique causa, instituenda, & singulis his, tam dosis remediorum, quam sumendi ratio accommodanda. In genere tamen tenendum: horis a paroxysmo vacuis pulveres salinos cum incidentibus esse exhibendos, tertio vel quarto die ventrem solvendum pilulis, ita tamen, ut operatio earum accedente paroxysmo, jam sit absoluta, declinante paroxysmo erupturum sudorem quiete & calido potu esse promovendum, ac demum subjungenda roborantia, amara, martialia & antifebrilia. De quo tamen plura in cautelis & morborum enarrationibus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
