# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 95

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIONES ET CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/95

Chaccarillae autem cortex in hac febre merito praeferendus chinchinae, quia magis roborans & adstringens est. Sanguinis missionem raro admittit quotidiana. Jam e Nec non venim praesto est inprimis ventriculi imbecillitas & plerumque naesectio. cachectici quippiam complicatur. Quod si autem eminens plethora, praesertim a mensium, vel haemorrhoidum suppressione, urina praeterea tincta & aeger vini potui assuetus, in principio statim vena secanda, ne febris inde ingravescat, ac uti observata Medicorum testantur, lentae, hecticae apostematicae febres, subsequantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
