# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 97

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/97

Nihil igitur salubrius fuit decenti thermarum usu, quae izec Dig quae partim salino aperitivo, partim terreo martiali principio roborante instructae, crudos succos efficaciter evehunt, infarctus expediunt & sic lentam febrem, nec non cachexiam, quam optime praescindunt. Sunt tamen thermae aeque acidulae cum cautione in intermittentibus in usum vocandae, & providendum, ne paroxysmus in earum operationem incidat, emunctoria claudat, & aquis retentis, anxietates cum gravibus symptomatibus inferat. Hinc tutius, iisdem, composita febre, ad recidivam arcendam uti, & tum, adjunctis medicamentis stomachicis & balsamicis, opem ferunt certe laudatissimam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
