# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/ix

De therapiae porro nostro tempore receptae, imperfectione testimonio est indubio, illa propudiosa inter Medicos vigens dissensio, de remediorum viribus & usu. Lacerantur hac passim maximae virtutis auxilia, venaesectio, fonticuli, vesicatoria, purgantia, emetica, martialia, adstringentia, inprimis chinae cortex, camphorata, volatilia, opiata & mercurialia, quae nonnulli in totum, nonnulli sub certa tantum conditione rejiciunt, alii vicissim mire laudant ac concelebrant. Luculentius hanc in therapevticis ignorantiam prodit ingens illa remediorum supellex atque farrago, simplicium & compositorum, Galenicorum & Chymicorum, quam tamen plurimi necessariam judicant ad oppugnandos tam multos & varios morbos. Alii contra universalia tantum crepant, & paucissima numero in usum voAb utraque vero parte diaecanda esse, contendunt. illa maximarum in chronicis tetica & quasi domestica, morbis virium praesidia, quibus Veteres, Chymiae & Pharmaciae ignari, gravissimos morbos debellarunt, aqua nimirum, vel pura fontana, vel mineralis, lac, serum lactis, ptisanae, decocta & infusa specierum vegetabilium, balnea, frictiones, abstinentia quoque & media, vel plane ignorantur vel minimum negliguntur, neque ex merito aestimantur. Sed sic obvios naevos atque defectus Medicinae, uti hodie fere est, tetigisse sufficiat & iterum inculcasse, quae satis inculcari possunt nunquam. Iam quo pacto lapsus hi vitandi & quam ego ob id hoc in opere servaverim tractationis rationem, ostendam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
