Latin
v
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 v
Unproofread scanNot analysed yet
Ante decem igitur annos evulgavi primum hujus operis systematici tomum, qui philosophiam corporis humani vivi &sani, &doctrinam sanitatem tuendi vitamque conservandi tractat, ac haud ita pridem auctior &emendatior recusus est. Successit dein secundus tomus, quo philosophiam corporis humani aegrotantis tradidi, &varii generis causas, quibus functiones in corpore varie laeduntur, congruo ordine, accurate &copiose exposui, ut Medicus rerum insalubrium, quae morbis ingenerandis velificantur, cognitionem haberet exquisitam. Novissime in tertio tomo id egi, ut viam sternerem, ad recte ac penitius percipiendam, &pathologiam, &therapiam. Hinc docui, quo pacto morborum historiae colligendae, morbi dignoscendi &perite de iis judicandum, genuinam medendi methodum, ex naturae legibus, arti imitandis &exsequendis, monstravi, &redactis in generales quatuor classes remediis cunctis, longo usu probata selegi eorumque physico-mechanicum in corpus operandi &dextre applicandi modum, candide exposui. Restitit itaque adhuc quartus tomus, specialissimam morborum aetiologiam &therapiam, pro tot individuorum &causarum morbificarum varietate, exhibiturus, cujus nunc primam partem, febrium doctrinam habentem, eruditorum &saniorum Medicorum judicio publice expono, in non poenitendum, uti spero, usum eorum, qui in artis operibus versantur. Neque vero me poenitet, editionem practici hujus operis diu distulisse, &ad hoc usque tempus, quo longa &sufficienti experientia instructus, certa ubique cum ratione id elaborare possum.