# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 v

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/v

Ante decem igitur annos evulgavi primum hujus operis systematici tomum, qui philosophiam corporis humani vivi & sani, & doctrinam sanitatem tuendi vitamque conservandi tractat, ac haud ita pridem auctior & emendatior recusus est. Successit dein secundus tomus, quo philosophiam corporis humani aegrotantis tradidi, & varii generis causas, quibus functiones in corpore varie laeduntur, congruo ordine, accurate & copiose exposui, ut Medicus rerum insalubrium, quae morbis ingenerandis velificantur, cognitionem haberet exquisitam. Novissime in tertio tomo id egi, ut viam sternerem, ad recte ac penitius percipiendam, & pathologiam, & therapiam. Hinc docui, quo pacto morborum historiae colligendae, morbi dignoscendi & perite de iis judicandum, genuinam medendi methodum, ex naturae legibus, arti imitandis & exsequendis, monstravi, & redactis in generales quatuor classes remediis cunctis, longo usu probata selegi eorumque physico-mechanicum in corpus operandi & dextre applicandi modum, candide exposui. Restitit itaque adhuc quartus tomus, specialissimam morborum aetiologiam & therapiam, pro tot individuorum & causarum morbificarum varietate, exhibiturus, cujus nunc primam partem, febrium doctrinam habentem, eruditorum & saniorum Medicorum judicio publice expono, in non poenitendum, uti spero, usum eorum, qui in artis operibus versantur. Neque vero me poenitet, editionem practici hujus operis diu distulisse, & ad hoc usque tempus, quo longa & sufficienti experientia instructus, certa ubique cum ratione id elaborare possum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
