# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 vi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/vi

Ego enim non sine animi indignatione & aegritudine vidi, quam temere ludant de hominum corio medentum imperiti & quot quantaque damna inconsulta medicina inferant. Taedet etiam prorsus multorum, immo plurimorum practicorum librorum, qui immaturo adhuc judicio, & insufficiente, aut plane nulla experientia, ex aliis compilati conscribuntur, erroribus decumanis referti, qui sic cum magno aegrotantium detrimento in vulgus emanant. Ad condendum vero practicum systema, quod firmis & demonstrativis principiis nitatur, ante omnia amplissimo observationum practicarum apparatu opus esse, quisque judicio pollens intelliget facile. Vera enim pathologia, quae generationem morborum ex concurrentibus variis causis tradit, genuinum est therapiae certae, in curandis & arcendis morbosis afflictionibus occupatae, fundamentum ac basis. Sanare quoque nihil aliud est, quam causas morborum proximas earumque effectus tollere, & praeservare a morbis idem, ac primas morborum orignes earumque antecedentes causas, avertere, vel per congrua remedia removere. Ideo necessarium quam maxime est, ut causae nocentes morbificae, quae innumerabiles & mirum natura ac operatione differunt, sufficienter & penitius cognoscantur, ut deinceps, remediorum, causis morborum ceu contraria opponendorum, quae innumera pariter sunt & natura ac efficacia, pro corporis dispositione, admodum diversa, vires & facultates indagentur & intime perspiciantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
