# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 vii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/vii

Ad obtinendam autem hanc cognitionem, via datur alia nulla, quam per numerosa observata clinica, cum cura notata in tot individuis, ratione aetatis, sexus, nativitatis, haereditariae dispositionis, consuetudinis, victus & vitae generis, sensibilitatis, valetudinis perpessae, differentibus, & quod maximum in morbis non tantum simplicibus & solitariis, verum etiam, qui frequentissimi, complicatis. In ipsa curatione id utique certum, nec ullum morbum curari posse eadem methodo in genere, sed quemvis, propter differentem causarum & individuorum indolem, curandi rationem poscere diversam, individualem scilicet & specialissimam. Quae quum firmum requirat judicium, quo observatis & expensis curate circumstantiis singulis, quid de morbo sentiendum, quomodo curatio instituenda, quibus auxiliis utendum & quo ordine ac dosi haec adhibenda? omnino necessarium est, ut ex numero pluribus observationibus addiscatur haec & colligatur. Interim solae observationes, etiam curatissime conscriptae, neutiquam sufficiunt, ad evitandos tam in judicando, quam usu remediorum errores, sed clave opus est, qua rerum in historiis obviarum facti causas eruere, detegere, aperire, clare demonstrare, tandemque ex observatis particularibus plurimis, axiomata universalia, magnae ad pathologiae & therapiae incrementa utilitatis, elicere possimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
