# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xi

oportet non solum dicere, sed etiam demonstrare, quod verum est in Medicina. Idem lib. de art. pag. 9. vult, ut morborum tam manifestorum, quam obscurorum, certae & infallibiles medelae sint. Et lib. de loc. in hom. pag. 398. constans, alt, & firma est tota Medicina & doctrinae optime in ea compositae, minime fortuito casu egere videntur. Atque etiam ego existimo, medicam disciplinam ad demonstrationes conficiendas omnium esse aptissimam. Magnus enim est numerus causarum naturalium, non naturalium & praeternaturalium, quae concurrere debent ad proximam causam, a qua functiones laeduntur immediate & morbus fit. Quo vero major rerum vel causarum series & ordo; eo pulcriores, pleniores & perfectiores conficiuntur demonstrationes. Jam, uti supra dictum, secundum optimos demonstrandi inagistros, definitiones reales sunt illud principium & fundamentum, ex quo conclusiones firma argumentatione deducendae, & in quod veritates singulae tandem resolvuntur. Quare in adornanda hac morborum pervestigatione, hanc mihi praefixi methodum, ut primo loco veram morbi defintionem collocarem, per quam ipse morbus ejusque causa cognosci & ab aliis ratione suae essentiae dignosci possit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
