Latin
xiv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia autem erunt incitamento, ut diligentes sint in annotandis curate morborum historiis, è quibus, ope theoriae solidae, ad usum accommodae, ipsi eruere poterunt canones atque cautelas ad incrementa &pathologiae &therapiae longe utilissimas. Nolo tamen, ut mea tantum sectentur, sed ut ex aliis etiam decerpant, quae vera &ad usum scripta eademque cum prudentia sibi imitanda proponant. Quem in finem habeo ut commendem Hippocratem, Aretaeum, Trallianum &Celsum, ex veteribus, ex recentioribus Gallis, Ballonium &felicissimum Practicum Riverium; ex Italis optimum Hippocratis scholiasten, Mercurialem nec non Lancisium &Baglivum; ex Anglis Willisium, Sydenhamum &Mortonem; ex Belgis Sylvium &Boerhaaven; ex Germanis Sennertum, Hildanum ac Ettmüllerum, non neglectis eorum laboribus, qui novissime in nostra aeque ac aliis Germaniae Academiis, veris principiis &sufficienti experientia instructi, scripserunt. Haec tam in genere, quam describendi ratione &usu hujus libri monuisse sufficiat.