# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xiv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xiv

Omnia autem erunt incitamento, ut diligentes sint in annotandis curate morborum historiis, è quibus, ope theoriae solidae, ad usum accommodae, ipsi eruere poterunt canones atque cautelas ad incrementa & pathologiae & therapiae longe utilissimas. Nolo tamen, ut mea tantum sectentur, sed ut ex aliis etiam decerpant, quae vera & ad usum scripta eademque cum prudentia sibi imitanda proponant. Quem in finem habeo ut commendem Hippocratem, Aretaeum, Trallianum & Celsum, ex veteribus, ex recentioribus Gallis, Ballonium & felicissimum Practicum Riverium; ex Italis optimum Hippocratis scholiasten, Mercurialem nec non Lancisium & Baglivum; ex Anglis Willisium, Sydenhamum & Mortonem; ex Belgis Sylvium & Boerhaaven; ex Germanis Sennertum, Hildanum ac Ettmüllerum, non neglectis eorum laboribus, qui novissime in nostra aeque ac aliis Germaniae Academiis, veris principiis & sufficienti experientia instructi, scripserunt. Haec tam in genere, quam describendi ratione & usu hujus libri monuisse sufficiat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
