Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xx
Unproofread scanNot analysed yet
Licet autem febris humano generi tam infestus &pernicialis sit morbus; hanc tamen peculiarem obtinet facultatem, ut motu intestino &progressivo quo absolvitur auctiori, causam suam destruat ac seipsum sanare possit, immo aliis gravibus &longis morbis superveniens. eosdem vincat atque expugnet. Ipse Hippocrates &Celsus febrem habuerunt medicinam &morborum praesidium, quo magni etiam morbi curantur, paralyses, epilepsiae, convulsivi motus, affectus spasmodici, sic dicti hypochondriaci, quin consultum duxerunt, suppressa citius febre, novam accendere. Et testantur etiam observationes, quod valetudinarij, post febrem, firmam &longam sanitatem fuerint adepti, quin, quod temperamentum &mores fuerint immutati, qua de re latius videri potest, dissertatio nostra de febrium salubritate III. Quum igitur febris tantam potentiam, tam ad mortem, quam sanitatem habeat; in proclivi est judicare: ipsius veram &intimam, quoad indolem, generationem atque effectus cognitionem, utilem esse Medico &scitu necessariam. Jam, secundum logi cas regulas, vera rei cujusdam definitio, naturam, differentiam &caulas ipsius comprehendens, verum &optimum est demonstrandi principium, ex quo reliqua phaenomena apte deducenda. Hinc omnino etiam de vera, adaequata &reali febris definitione debemus esse soliciti. Sed pudet &taedet dicere, tam multas tamque varias Veterum aeque ac recentiorum prostare febris definitiones; &tamen vix ullam, ullius, aut nonnisi exigu esse momenti, ad genuinam ipsius indolem verasque causas exponendas. Mihi itaque ad veritatem accomnodate sic definiendam esse febrem videtur: quod sit spasmoProlegomena de febrium natura in genere. Scer. I.