Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
§. VII. Duplex hic motus diversae plane indolis atque virtutis. Vno morboso. Primus ille, a peripheria ad centrum, minus salutaris, sed κατ ἐξοχὴν morbolus, quin interdum mortifer. Qui enim moriuntur ex febre, sive continua sit, sive intermittens, acuta, sive chronica, pereunt sub spasmo, frigore, horrore &rigore partium externarum convulsionibus, quia cor, pulmones &cerebrum, sanguine intuscongesto nimium obruta, eundem ob debilitatem am plius repellere nequeunt. Alter vero ab interioribus ¢ro, Altero saluad circumferentiam &minima vascula motus, salutaris est tari& vitalis, immo medicinalis &conservatorius. Sub hoc enim &per hunc, ipsa materia, spasmum febrilem ciens, successu temporis corrigitur, discutitur, ejicitur &ipsa febris solvitur. §. IIX. Nimirum quum causa motus febrilis sit spasmus univerFebris solusalis, nunquam penitus cessat ille, nisi hic fuerit solutus. tio. Hunc autem solutum esse indicatur, si perspiratio fit liberior, mador, vel sudor in cute apparet, pulsus antea durus, impetuosus &celer, mollior sit, moderatus ac tardior, si urina sedimentum ponit &vires successive redeunt. Haec junctim apparentia, morbi solutionem nunciant &crisis nomine veniunt, quia ex iis medicus judicium de morbo ferre potest. Hoc etiam sensu exponenda Veterum definino febris; quod sit lucta cum morbo. Quod si scilicet spasmus, succos ad interiora urgens, validior est cordis &arteriarum motu ad externa repellente, morbus vincit &mors incidit. Si autem motus per spasmum retrogradus superatur a vitali cordis &arteriarum systole extrorsum sanguinem trudente. morbus abigitur &sanitas redit. Quae quidem naturae post luctam hanc victoria, certis, septenario potissimum numero com8– Sacx. I. Prolegomena de febrium natura in genere. computatis diebus, accidit, qui ob id vocantur critici, quibusque medico de morbi eventu judicandum. Ineffabilis igitur divina providentia merito celebranda, Per natuquae corporis nostri machinam animalem. tam sapienter poram &artentiis &facultatibus instruxit motricibus, ut ipse mortem praestan da.