# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xxiv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/xxiv

bus, qui nunquam non cum laesione functionum partium & vitae sanitatisque periculo acc dit, ad expugnandam ipsam suam causam suique curationem saepissime vergat & vergere possit. Atque adeo, quum ipsa natura sit optima morborum, etiam ipsius febris, medicatrix, perniciosum omnino est molimen, febriles in salutem tendentes motus, imprudenter medicina suspendere, supprimere, aut plane tollere velle. Secundandum potius naturae saluberrimum opus, quod per auctiorem progressivum humorum motum, ad correctionem & resolutionem materiae morbificae ipsiusque tandem excretionem dirigitur. Id quod optime perficitur diluentibus, humectantibus temperantibus, aperientibus, roborantibus & nitrosis, nec non iis, quae, tempore praesertim intermissionis, congruas excretiones promovent. Haec est nostra sobria & rationalis febrium theoria, Conclusio. causis manifestis, intellectui obviis & ex necessitate agentibus, physico-mechanicis, nitens. Ex qua omnia, quae circa febrilium motuum negotium occurrunt, phaenomena, symptoma ta & effectus, ordine concinno & apta connexione deduci possunt & explicari. Quod quo pacto sit faciendum, & qua ratione etiam ex hac theoria methodus medendi congrua elicienda causisque opponenda remedia, uberius patebit ex iis, quae in speciali quarumvis febrium tractatione, jam dicemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
