# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 101

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/101

Alia enim omnia docet experientia, quin camphora, quandoque etiam in majori paullo dosi, ad scrupulum unum sumta, plus refrigerii sentitur, quam incalescentiae. Veteres sane non adeo alieni fuerunt a camphorae usu, sed eandem praestantissimarum medicinarum compositionibus commiscuerunt multis, ut quidem ex AuguNe dicam, Riverium & nos stana patet pharmacopoea. quoque eadem in inflammationibus, in malignis, magno cum emolumento in dosi non exigua fuisse usos. Atque etiam in nimiis haemorrhagiis, roborans simulatque anodyna camphorae virtus utilitatis est maximae, inprimis si alus medicamentis sociatur & parva dosi exhibetur. Cum antimonii potissimum tinctura mixta camphora, diuresin, neque minus diaphoresin augendo, ac imbecilles partes roborando, sanguinis & seri affluxum a recto intestino divertit aliorsum, ac ob id eximie prodest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
