# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 102

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/102

Feminas etiam haemorrhoides pati, non novum est; neque etiam rarum, irae affectum fluxum earum reddere immoderatum; id vero non adeo obvium, solum frigidum haustum sub ipso fluxu tam gravia concitare posse pathemata. At frigus nervosis partibus spasmo jamjam affectis, uti fit sub iracundia, est inimicissimum, & intensiores spasticas constrictiones augendo, tam gravia pathemata inducere valet utique. OBSERVATIO. IV. Praefectus militum quadragenario major, natura sanguineus atque robustus, à multis jam annis expertus fuerat haemorrhoidum fluxum cum cuphoria. Sed quum a sueto vini Rhenani potu transiret ad vini Gallici Pontach potum, elapso aliquot mensium spatio, haemorrhoides praeter morem sunt retentae, & successerunt dolores atrocissimi in lumbis & abdomine, cum virium dejectione, inappetentia, vigilia pulsuque celeri & frequenti. Exhibita vero ter laxante potione ex tamarindis, rhabarbaro & passulis minoribus, non modo soluta est alvus, sed & ingens nigri & congrumati sanguinis copia excreta, summo cum levamine. Diutius tamen quam par erat perdurabat fluxus sanguinolentus; quo quia vires, nimium atterebantur, datum est eiectuarium ex rosarum conserva, speciebus de hyacintho, succino, croco martis tenui & granatorum sirupo, cujus usu ad hebdomadem continuato, ad sanitatem traductus est aeger. Epicrisis. Vina illa Gallica coloris saturate rubicundi, uti est Pontack atque Vin de Grave, si sine aqua & liberaliter bibuntur s opter adstriSaer. I. CAP. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio. 105 adstrictionem quam alvo praestant, utilia sunt minime, sed experientia teste, admodum noxia. Vnde omnibus etiam modis in periodicis & criticis sanguinis evacuationibus sunt vitanda, atque etiam in ipsis excedentibus haemorrhagiis provide adhibenda. In omnibus autem haemorrhoidalibus affectibus, sive sanguis fuerit suppressus, sive fluxerit immoderatius, praestantius non datur atque accommodatius purgans, quam quod nostro datum, quo diuturnum etiam fluxum, a copia serosi ac biliosi sanguinis oriundum, feliciter sanatum fuisse, ego vidi multoties.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
