# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 103

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/103

OBSERVATIO V. Ante triginta circiter annos Secreta ius Regiminis Haemorrboides nimiae in quinquagenarius, corpore spongiosus & carnosus, ob assihypochondriquos muneris labores vitae sedentariae deditus, ab aliquot aco funestae. jam annis anxiis cardialgicis doloribus & circa praecordia constrictionibus, noctu praesertim, subinde fuerat afflictus, alvique ordinario erat strictioris, flatulentiis ac ructibus obnoxius, dolores quoque lumbarem saepius obsidebant regionem, urina cum difficultate & saepe arenosa procedente. Hinc calculum subesse renalem judicarunt & varia ad cum proposuerunt amici domestica remedia, inter quae etiam fuit spiritus baccarum juniperi, cum earum rob probe subactus, saccharoque edulcoratus. Ab horum vero usu potius ingravescebant symptomata. Mox enim truculentis spasmis & doloribus inflativis circa hypochondria & abdomen torquebatur, cum partium extremarum frigore & inquietudine, qui emollientes & discutiendi facultate pollentes clysteres etiam eludebant. Tandem accedente cum pulsuum celeritate internarum partium aestu, mitescebant quidem dolores, remansit tamen inflatum abdomen, quod nec tactum manus tolerare poterat ob dolorem, appetentia cum viribus, persistente per quatuor septimanas aftectu; 104. SEcr. I. Cie. N. De haemorrhoidali fluxu nimit. affectu, concidebant. Celebris tum Medicus vocatus, causam horam symptomatum hepatis judicans obstructionem, pilulas Beccherianas & mercurii dulcis aliquot doses praebuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
