Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 105
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Effusae haNon ita pridem generosissima in comitatu Mansfelmorr hoides densi femina vidua, quinquagesimum annum egressa me soporem diaccivit, quae ob lautam &motus expertem vitae rationem scutientes. sanguine, succis &pinguedine plena, semel tamen tantum ab eo tempore quo menses prorsus cessarunt admisit venaesectionem &ante octo annos cum mensium fluxu simul apertas fluentes haemorrhoides passa fuit. Haec diu jam de lassitudine corporis &viribus languentibus conquesta, incidit circa aequinoctium autumnale in gravem morbum soporosum, adeo ut excitari omni sensu penitus privata nullo modo ab eo potuerit. Medicus hujus urbis famigeratus in auxilium vocatus, venam in pede secandam suasit, &postea potum fontanae frigidae praebuit sat largiter, ita ut singulis horis uncias aliquot caperet. Absumtis sic intra biduum quinque vel sex mensuris, post clysterem stimulantem admissum, ingens sanguinis copia, primum crassi, postea tenuioris, per alvum exiit, ita ut intra viginti quatuor horas, plus quam quinque mensurae profluxerint. Ex eo illico aegra rediit ad se, sopor discussus, collectae sensim paulatimque vires, datisque analepticis leniter adstringentibus, injecto etiam clystere ex pura aqua frigida, pauca tamen, confecto, belle convaluit. Epicrisis. In aqua communi pura fontana &pluviali, eaque frigida, summum adversus plures &magnos morbos repositum esse praesidium, antiqui Medicorum Graecorum &Arabum satis agnoverunt; recentiorum vero plurimi, qui vulgaria &simplicia spernere &exotica pretiosa magna arte parata tantum in usum vocare solent, tam praestantissiHoffm Syst. T.IV. P. II.) mam 106 SEcr. I. Ca. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio. mam medicinam, quae fere universalis est, si cautus &peritus Medicus ea uti scit, hucusque &neglexerunt &proEgo vero ante viginti jam annos pemodum rejecerunt.