# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 108

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/108

be debet considerari. Interdum cum impetu exit tenuis & satis floridus sanguis, quem vulgo dicunt das Hertz-Geblut, idque frequentius in abortu, vel post eum, a retentis secundinarum frustis, quibus orificia vasorum aperta tenentur. Quandoque cum sanguine copioso coagulatae & carnem referentes massae, ovi minoris magnitudine, excluduntur, quod sit, ubi uterina purgatio ad duos vel tres menses substitit. Nonnunquam valde grumosus, ater & coagulatus sanguis nigricans erumpit, idque subinde primis puerperii diebus, in gracilioribus & sanguine plenis. In cachecticis sique diutius jam duravit profluvium, sanguis effunditur aut valde aquosus & tenuis, aut mucidas. In scorbuticis corruptus, foetidus cum acrimonia & dolore. Frequentius etiam, praesertim in junioribus, vel quae nondum pepererunt immoderatam sanguinis vacuationem, fluor albus, sive stillicidium materiae mucidae albicantis, impurae sequitur. IV. Causa immoderatae & noxiae ejusmodi haemorrhagiae, in copiosiori & impetuosiori sanguinis ad uterum per arterias affluxu, & inaequali ac impedito per venas refluxu Hoc enim si contingit a sanguinis turbato quaerenda. motu, vasa uterina nimium distenta, aut relaxata, dehiscunt tandem, vel disrumpuntur, aut eroduntur, ut sanguis liberaliter effluat. Sola saepius plethora, adeo exuberat, ut non solum vasa uterina diducat, sed & interdum plane disrumpat. Id vero his fere accidit, quibus menses diu suppressi, postea confertim ac citatius erumpunt; nec non iis, quibus abortus, aut veri, aut spurii foetus, quavis ex causa contingunt. A partu quoque laborioso evenit, vel difficili, quum scilicet vel grandior foetus, vel oblique situs, nimio conatu excludenSEcr. I. CAP. V. De uteri haemorr hagia immoderato.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
