# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 110

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/110

110 Secr. I. CAP. V. De uteri haemorrhagia immoderata. a sordibus probe expurgatur, elapso aliquot mensium spatio, impetuosae haemorrhagiae cum animi saepius deliquio subsequantur, quae etiam per intervalla repetunt, & non prius desinunt, quam ejecta foras una vel altera massa carnosa, pugni interdum magnitudine, quam femellae molam dicunt. Et hae massae procul dubio ex laciniis placentae relictis, & succo nutritio in iis per calorem condensato, non secus ac carnes luxuriantes in sauciatis partibus, Dum vero postea mole sua comprimunt vegignuntur. nas uteri, sanguinis circuitum per eas retardant & ad impetus ejusmodi haemorrhagicos ac motus uteri spasticos, quibus illae concretiones carnosae eliduntur, causam praebent sufficientem. Si corpus est cacochymicum, pravis succis plenum; si scorbutica, vel etiam venerea lue infectum; ubi viscera non sunt integra, hepar, lien, aut vasa mesaraica sanguine crasso infarcta, non caret malum periculo, sed multum negotii Medico facessit. Etenim sub ejusmodi fluxu, succorum labes & cachexia semper increscit; eo quod quo plus debilitantur vires, eo minus ventriculus bene appetit & digerit, eo magis crudi succi, qui difficilius in sanguinis boni & liquidi cerebri substantiam transeunt, generantur, eoque minus dein per sueta & congrua emunctoria fit recrementorum excretio. Vita valde periclitatur in iis, quae ante partum, foetu existente mortuo magnum sanguinis patiuntur profluvium. Nisi enim extraordinario naturae robore & praesentaneo Medici auxilio foetus excludatur, vel operatione chirurgica opportune eximatur, mortem sequi certissimum est. Periculosae etiam eae uteri haemorrhagiae sunt, quae ex ruptis ob secundinam cum violentia extractam vasis oriunSEcr. I. CAP. V. De uteri haemorrbagia immoderata. 111 riuntur, nec non quando frustula retenta, postea, in deformes massas, molas dictas, concreseunt, mensium fluxum semper vitiant & nimium reddunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
