Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 115
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. AD perfanandum aeque ac protelandum hoc malum, po IA tissimum prudentiae medicae momentum in eo repositum, ut pro differente corporum &causarum ratione, mensura, modus ac tempus, mittendi e vena sanguinis, rite perspiciatur &observetur. Scilicet quae habitioris sunt corporis &a sola sanguinis abundantia saepe cum immani haemorrhagia abortiunt; illae sola subtractione sanguinis, tempestive in bracchio celebrata, vel etiam si res postulat repetita, ab incursu hujus morbi possunt vindicari. Contra ea ubi viribus jam valde exhaustis, nimia sanguinis copia profusa, praestat a venaesectione abstinere. Tum vero e re est, bracchium utrumque tepidae aquae, cui quippiam vini admixtum, per horae dimidium immittere, quo Idque remesanguinis impetus ad exteriora divertatur. dium longe efficacius est ac utilius ipsis cucurbitis ad mam116 SEcT. I. Car. V. De uteri haemorr hagia immoderatae. mammas applicatis, quas tamen Hippocratas passim in scritis suis in ejusmodi casibus magnopere commendat. Si diutius hoc malo colluctantur feminae, sive sint biliosae, sive phlegmatico sanguineae constitutionis, rarius feliciter sine alvum solventibus remediis sanantur.