# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 116

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/116

Sunt autem inter haec optima rhabarbarina, rhabarbarum cum cremore tartari, aut si multum serosae colluviei evacuandum est, cum tertia parte mechoacannae albae acuatum. Vtiles quoque pilulae temperatae balsamicae, secundum exemplarBecheri, refracta bene praeparatae aloes dosi concinnatae, vel loco harum aleophanginae, vel de succino Cratonis quarum virtus interpositis nitroso-salinis pulveribus utique exaltatur. §. III. In tenerioribus biliosis & cachecticis leniora emetica, cujus generis est radix hypecacuanhae, singulis mensibus ad arcendum malum exhibita, non male cessisse novi, a qua methodo ipse Hippocrate, & Riverius quoque non alieni. Prima enim regio, ob deperditam digestionem, haud infrequenter multorum chronicorum uteri affectuum caussam & fomitem fovet ac praebet, eaque propter ut efficaciter depleatur expedit. Validiora adstringentia caute & provide admodum adhibere oportet, quod etiam de narcoticis tenendum, quae neque in principio, neque etiam ubi vires a nimia sanguinis profusione penitus jam exhaustae, imminente feresemper animi deliquio, conducunt. Quin vidi saepius, ab adstringentibus fluxum exacerbatum fuisse; vidi quoque nonnullas, ab immoderatiori horum usu in immanes & graves chronicas passiones, cachexiam, hydropem, lentam & hecticam febrem, perperuum lymphae ex utero stillicidiSecr. I. CAE. V. De uteri haemorrhagia immoderata. 117 um, cum intumescentia & tumore duro circa dextrum lafuisse praecipitatas. tus ingumalis regionis, Etiam HeurPulvis Heurnii cujus descriptionem in commentario ad aphorismos Hippocratis Libr. V. aphorism. L. exhibet, & mi pulvis. quem maximo cum successu semper in immoderatiori uteri fluxu se adhibuisse refert, non contemnendus est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
