Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 117
Unproofread scanNot analysed yet
Compositio autem ita habet: accipe seminis hyoscyami, papaveris albi ana drachmam unam, haematidis, coralliorum rubrorum ana drachmam semis, camphorae scrupulum dimidium M. de quo mane &vesperi dimidia drachma pro dosi sumenda. Nos quoque ab ejus usu olim laudabilem effectum vidimus, sed convenit eum exhibere ubi omnia in actuoso sunt motu. arteriarum pulsu celeri &vehemena, cum assidua vigilia, atque tum etiam securius, ut ipsi additur nitrum ad dimidiam drachmam; minime vero ubi vires cum sanguine exhaustae sunt, &pulsus vix digito tangi potest. Nam a seminis hyoscyami usu paulo largiori, in dementiam conjectas fuisse quasdam personas novimus. Idem monitum etiam tenendum de pilulis de cynoglossa, quae pariter subactum in exhibitione desiderant judicium practicum. Minerales aQuando a viscerum obstructione chronicum maquae ad culum fovetur, cura sine legitimo aquarum mineralium, vel ram potissiacidularum, vel thermarum temperatiorum usu, rarius ex mae. voto succedit. Expedit vero medicamentis temperate balsamicis hanc curam secundare, &exterius quoque ad roboranda viscera ipsumque debilitatum uterum, silente fluxu, balneo aquarum, subadstringenti virtute gaudentium, cujus indolis sunt nostrae Lauchstadienses, uti§. VII. Multum interest, quo potus genere utantur illae, quae Potus scliejusmodi immodicis sanguinis fluxionibus macerantur. Neu- gendus comtiquam modus. 118 SECr. I. Cip. V. De uteri haemorrhagia immoderata.